라틴어 문장 검색

Nonnullos tamen reperies quibus ingenia sua obdormiscere videbuntur, nisi acutum aliquem et mordacem sarcasmum in quempiam contorserint.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXII. DE DISCURSU SERMONUM 1:11)
Lenis ut inprimis uenis sopor influit imis, Inde pulex mordax, magis irrequietus et audax, Corpus obit rostro, tectum regale sub ostro, Tamque frequens seuit, dum somnum prorsus ademit.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XV. De rege et duobus pulicibus 16:7)
Commaculare thorum ciconia sueta sororum, Dum prohiberetur, ne tale quid adgrederetur, Nec cuiusque minis foret huic ad talia finis, Cedat ut his causis tam turpiter [h]actenus ausis, Pellitur inmite stacionis ab arce potitae.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, Epilogus: De ciconia stercorata 39:1)
Nec cura mordax deserit superstitem
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, VI 5:1)
Quorum quam sit mordax quaecumque condicio neque alias expertum te neque nunc anxium necesse est ammonere.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIII 1:8)
Id genus mensurae ciconiam vocant rustici.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 13장 11:2)
Nam duas regulas eius latitudinis, qua pastinator sulcum facturus est, in speciem Graecae litterae X decussavimus, atque ita mediae parti, qua regulae committuntur, antiquam illam ciconiam infiximus, ut tamquam suppositae basi ad perpendiculum normata insisteret;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 13장 12:1)
ego si risi, quod ineptuspastillos Rufillus olet, Gargonius hircum,lividus et mordax videor tibi?
(호라티우스의 풍자, 1권, 04장51)
tutus erat rhombus tutoque ciconia nido,donec vos auctor docuit praetorius.
(호라티우스의 풍자, 2권, 02장33)
O invidia primum mordax tui!
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 4:1)
Deinde hoc obsecro, ut, si mordacius quippiam scripsero, non tam meae austeritatis putetis esse quam morbi.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 2:4)
Ne credas laudatoribus tuis, immo inrisoribus aurem ne libenter adcommodes, qui cum te adulationibus foverint et quodam modo inpotem mentis effecerint, si subito respexeris, aut ciconiarum deprehendas post te colla curvari aut manu auriculas agitari asini aut aestuantem canis protendi linguam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 18:3)
serpente ciconia pullos nutrit et inventa per devia rura lacerta:
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV26)
Erat enim amarulenta dicacitate et lingua proterve mordaci, procax ac securus offensarum quas sine delectu cari vel non amici in se passim verbis odia serentibus provocabat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 2:2)
Soleo in Augusto magis mirari quos pertulit iocos quam ipse quos protulit, qui maior est patientiae quam facundiae laus, maxime cum aequanimiter aliqua etiam iocis mordaciora pertulerit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 19:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION